Latin
Book 2, Chapter 23
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Erat enim tunc temporis apud urbem Arvernam patruus meus, Gallus episcopus (Vid. Vit. Patrum cap. 6.) ,de quo non videtur omitti qualiter in adolescentia sua fuerit a Sancti virtute juvatus. Et quia saepius commemoravi quale excidium Arvernae re. gioni rex Theodericus intulerit, cum neque majoribus, neque minoribus natu aliquid de rebus propriis est relictum, præter terram vacuam, quam secum barbari ferre non poterant; liis ergo temporibus gloriosæ memoriae patruus meus ♦qui postea, ut dixi, sacerdotali fasce Arvernam rexit Ecclesiam, pupiHus erat, cujus facultates ita direptae aunt ab exercitu, ut nihil prorsus remaneret in promptu. Ipse quoque cnm uno tantum puerulo usque ad Brivatensem vicum plerumque itinere pedestri discurrebat. Accidit autem quodam tempore, dum hoc iter tereret, ut laxatis prae calore solis calceamentis, nuda incedens planta, sudem calcaret spineam, qui a tunc fortassis incisus adhuc terrae haerens, erecto acumine inter herbas virides latitabat. Qui defixus plantæ et superegressus, efT ractusque deorsum extrahi nequibat. Igitur defluente sanguinis rivo, cum gressum facere non valeret, beati Martyris implorat auxilium, pauiutumque dolore compresso, licet clauJicando, iter quod coeperat expedivit. Tertia vero nocte, computrescentevulnere, dolor maximus incitatur. Ille vero ad experta dudum præsidia confugiens, sepulcro glorioso prosternitur; expletisque vigiliis regressus ad lectulum, dun. virtutem Martyris præstolatur, somno incumbente deprimitur. Deinde consurgens, uullam doloris sentit injuriam, aspectaque planta, pars sudis quæ ingressa luerat, non videtur, evulsam tamen sentiebat a pede. Quod lignum diligenter inquirens in stratu suo reperit, admirans qualiter fuisset egressum. Solitus namque erat in episcopatu suo locum vulneris ostendere, in quo magna adhuc fossa conspiciebatur, obtestans in hoc beati Martyris fuisse virtutem.