# Libri Miraculorum 24

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/24

E5t b et illud illustre miraculum de fontibus Hispaniae, quos Lusitania provincia profert. Piscina namque est apud Oson campum antiquitus sculpta et ex marmore vario in modum crucis, miro composita opere. Sed et ædes magnæ claritatis ac celsitudinis desuper a Clristianis constructa est. Igitur cum dies sacer post circulum anni decedentis advenerit, quo Dominus confuso prodilore mysticam discipulis praebuit coenam, conveniunt in locum illum cum pontilice cives, jam odorem sacri praesentientes aromatis. Tunc data oratione a sacerdote, ostia templi jubent simu! muniri signaculis, adventum virtutis dominicae praestolantes. Die autem tertia, quod est sabbati, convenientibus ad baptizandum populis, adveniens episcopus cum civibus suis, inspectis si. gnaculis ostia reserat clausu. Ac mirum dictu, piscinam quam reliquerant vacuam, reperiunt plenam, et ita cumulo altiore refertam, ut solet super ora modiorum triticum aggregari: videasque huc illucque latices fluctuare, nec partem in diversam defluere. Tunc cum exorcismo sanctificatum, conspersum desuper chrisma, omnis populus pro devotione haurit, et vas plenum dumi pro salvatione reportat, agros vineasque aspersione saluberrima tutaturus d. Et cum exinde multitudo amphorarum sine collecto numero hauriatur, nunquam tamen vel cumulum minuit: Ii cet ubi infans primus intinctus fuerit, mox aqua reducitur, et baptizatis omnibus, lymphis in se reversis, ut mitio produntur nescio, ita et fine clauduntur ignaro.'

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
