# Libri Miraculorum 25.1

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/25.1

Quidam vero ex haereticis Deum non metuens, neque venerationem præstans huic loco sancto, neque credens corde miraculum, quod in eo Dominus ad corroborandam suorum fidem praestare dignatus est, non silebo. Venit cum turba equorum, solutis quoque impedimentis jussit in basilicam poni, equitibusque [Id est, equis] in ea præsepia praeparari, irridens miser quae de hoc loco narrabantur ab incolis. Igitur media nocte praetereunte, a febre corripitur, ac pene exanimis, et tardius quam debuerat poenitens, exclamat equites ab aede expelli; erat enim ei, sub rege licet, magna tamen in illa regione potestas. Expulsisque a basilica sancta equitibus, ad se conversus coepit dentibus proprium laeerare corpusculum, nec prorsus retineri a suis ob nimiam poterat debacchationem. Tandemque oppressus, inter suorum manus spiritum exhalavit.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
