# Libri Miraculorum 27-2

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/27-2

Quadam autem die orta tempestas cum magno venti impetu super vicum Hrivatensem rapide detcendebat; micabant enim de nubibus fulgura, ac tonitrua terribiliter voces dabant. Quatitur terra fragore, et exuri a coruscatione pene omnia putabantur: sola erat exspectatio in virtute Martyris gloriosi. Nec mora, dato cum fulgore gravi sono tonitrui, jaculum igneum per adiium quo funis ille signi dependet ingreditur; percussisque duabus columnis, frusta excussit: inde repercutiens per fenestram quae super sanctum habetur tumulum est egressum, nullum tamen per Beati custodiam de populo laesit. quam magnus circa alumnos proprios beati Martyris amor! columnas sustinuit percuti, non sinit phalangas; confringi passus est vitream, non catervam; permisit super sepulcrum proprium praeterire coruscum, ne fieret multitudinis totius interitus, Igitur expulsum a basilica sancti Martyris jaculum acervos foeni combussii, interfecit pecora, jumenta delevit. Quod si hæc fortuita quis putat. admiretur magis et stupeat inclyti potentiam Martyris, quod praeteriens ignis per medium populi, neminem nocuit, sed ibi tantum explevit vota, ubi se cognovit habere licentiam.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
