# Libri Miraculorum 28

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/28

Clericus autem quidam Aridii Lemovicini abbatis ad festivitatem veniens, prae multitudine populi non modo ad sanctum tumulum accedere, verum etiam nec in ipsam basilicam potuit introire. Cumque moeatus metatui se reddidisset, recubans in lectulo obdormivit. Protinus astitit ei vir in visu, dicens: Quid tu, inquit, sopore deprimeris? Vade celerius ad templum Martyris, et omnia invenies reserata. At ille metu territus exsurgens, credulus dictioni, properat velociter experiri si vera essent quae sibi fuerant indicata. Cumque venisset ad ostium, reperit, remotis undique populisb, usque ad sanctum altare vel ipsum tumulum viam factam nullo obsistente: et sic sine ulla impressione accedens, fusa oratione, cum gaudio est regressus. Quod ne quis dubitet, testor, omnipotentem Deum, quia ab ipsius abbatis haec ore cognovi, apud cujus monachum gesta sunt.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
