Latin
Book 2, Chapter 3
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
hi loco autem illo, quo beatus Martyr percussus est, funs hahetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, iu quo et a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multae sanitates tribuuntur infirmis. Nam saepe caecorum oculi ab bis lacti illuminati sunt; tertianarum quartanarumque febrium ardore accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt. Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante Martyre, desiderium hapuerit hauriendi, protiuus ut hauserit convalescit; et ita velociter exstinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum projectis undis incendia universa restingui.