Latin
Book 1, Chapter 31
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 31.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mummolus autem, cum Theodeberti regis tempore, ad Justinianum impenatorem pergens, Constantinopolitani itineris viam navali evectu sulcaret, ad urbem Patras, in qua idem habetur apostolus, est appulsus. Ac dum ibi cum satellitibus moraretur, infirmata vesica calculosus efficitur. Dehinc diversis doloribus arctatus febre consumitur: ablataque delectatione comedendi atque bibendi, adventum morlis solius præstolabatur. Igitur dum se ita fessum et sine spe vitae decernit, testamentum suum petit scribi, munitumque subscriptionibus ac sigillis, inquiri praecepit si forsitan aliquis reperiretur in civitate qui peritus in arte medicinae posset perituro succurrere. Sed cum hoc episcopo qui tunc praeerat suggeritur, ait: Quousque vos, dilectissimi, casso fatigatis labore, et inter homines requiritis medicinam, cum habeatur hic coelestis medicus, qui saepe infirmorum valetudines sine herbarum adminiculo, virtutis proprie depellat effectu? Et quis, inquiunt, est ille? Andreas, ait, apostolus Christi. Haec nuntiantes infirmo, rogat se portari ad beati sepulcrum r. Cumque, pavimento prostratus, quae necessitas exigebal fideliter precaretur, medio fere noctis omnes qui aderant sopor obtinuit. Statimque infirmo conatus ejiciendae urinae imminet, tangensque unum puerorum, voce tenui vasculum postulat exhiberi, illatoque, dum urinam nititur ejicere, lapidem magnum emisit: qui tam validus fuit, ut cadens sonum in ipsa quae l>arata fuerat concha proferret. Tunc ablata febre cum omni dolore. navi restauratur incolumis ».