# Libri Miraculorum 33

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/33

Bartholomaeum apostolum apud Indiam passum, agonis ipsius narrat historia (Sæc. 1, 24 Aug.). Post multorum vero annorum spatia de passione ejus, cum iterum Christianis persecutio advenisset, ct viderent geutiles omnem populum ad ejus sepulcrum concurrere, eique deprecationes assidue et incensa deferre, invidia illecti, abstulerunt corpus ejus, et ponentes in sarcophagum plumbeum, projecerunt illud in mare, dicentes: Quia non seduces amplius populum nostrum. Sed providentia Dei cooperante per secretum operis ejus, sarcophagum plumbeum a loco illo aquis subvehentibus sublevatum, delatum est ad insulam, vocabulo Liparis i. Revelatumque est Christianis, ut eum colligerent: collectumque ac sepultum, audificaverunt super eum templum magnum. In quo nunc invocatus, prodesse populis multis vir. tutibus ac beneficiis manifestat.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
