# Libri Miraculorum 34.1-22

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, 34.1 to 34.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/34.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/34.1

Stephanus autem primus vel diaconus Ecclesiae sanctae vel [Id est, et] martyr (An. 33,26 Dec.), apud Jerosolymam, sicut sacra Apostolorum narrat historia (Act. VI, 7), pro nomine sancto Christi, quem a dextris virtutis spiritali contemplatione cernebat, lapidibus est obrutus, pro persecutoribus ipsam supplicans Majestatem. Denique erat oratorium apud urbem Turonicam, ab antiquis ejus nomini dedicatum, quod nos parumper jussimus prolongari. Quod cum factum fuisset, altare ut erat integrum in ante promovimus. sRequirentes vero in loculo, nibil de pignoribus sanctis quod fama ferebat reperimus. Tunc misi unum ex abbatibus, ut ab oratorio domus ecclesiasticae nobis ejus reliquias exhiberet, oblitus eum tamen clavem capsae porrigere. quæ cingulo dependebat. Veniens vero abbas, ablato ab armario sigillo, capsam reperit obseratam. Quid faceret? quid ageret? in ambiguo dependebat. Si ad me rediret, longum erat venire ct reverti; si ipsam capsam exhiberet, molestum milii esse noverat, quia multorum ibi sanctorum pignora tenebantur; si non faceret, jussionem quam acceperat non implebat. Quid multa? dum capsam in manu dubitans retineret, resilientibus cum sonitu repagulis, capsam aspicit reseratam. Tunc cum gratiarurn actione assumptas rcliquias non sine grandi admiratione nobis exhibuit, quas nos, dictis missis, Domino jubente, plantavimus. Regressus autem post multos dies ad urbem, capsam reperi, reducto pessulo, sicut reliqueram, obseratam. Pars a enim beati sanguinis sacrosancti levitæ hujus, sicut celebre fertur, in altari Biturigae ecclesiae continetur. Quidam autem tempore Felicis episcopi b, vicinos suos quodam pro crimine impetebat: quos cum plerumque verbis procacibus lacesseret, ac judicio publico provocaret, decretum est sententia primorum urbis, ut se ab hac noxa qui impetebantur sacramento purgarent.Ingressique in hujus memoratæ aedis altare, cum elevatis manibus sacramenta proferrent, presecutor causae perjurasse eos clara voce testatur. Statimque elevatis in sublime pedibus, in aera excutitur, ac illiso capite in pavimento, pene exanimis a tircumstanti turba conspicitur.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
