Latin
34.39 to 34.46
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 34.39-46
Unproofread scanNot analysed yet
At ille herum salutans I, data oratione, interrogatus ab eis cur a visitatione locorum sanctorum paululum retardasset, respondit: Navis enim in mari periculum demersionis incurrerat, ibique invocatus astiti, erutaque ecce adsum. Et ut ipsi probetis esse vera quae loquor, vestimentum quod indutus sum, adhuc guttis stillantibus marinis nuctibus cernitur humectatum. Haec mulier cum tre. more magno opprimens pavimentum intente suspiciebat. Quibus discedentibus rursum ostiis divinitus obseratis, hæc ad locum in quo sanctus steterat accedens, sudario gullas quæ in pavimentum dilapsae fuerant diligenter collegit, et. Bertehramno a, qui tunc temporis in episcopatu urbem regebat, manifestavit. Quod ille cum gaudio et admiratione magna suscipiens, secum retinuit. De hoc enim sudario multi infirmi sanitatem experti sunt, ac plerumque et ipse pontifex de eo decerpens pignora, ubi ecclesias consecrabat, fideliter collocavit, Haec autem ab ipsius episcopi relatu cognovimus.