# Libri Miraculorum 35-2

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/35-2

Sed nec hoc silere puto quid in nocte illa, priusquam sanctae reliquiæ ibidem collocarentur, sit gestum. Monachus ipsius loci, dum de adventu solemnitatis gauderet, et singulos quosque ad cellariolum basilicae promptissimus invitaret, hortans ut omnes in basilica fidclitcr vigilarent, extracto a vase vino, coepit eis causa devotionis cum gaudio propinare, dicens: Magnam nobis patrocinium in beatum Martyrem pietas divina largitur. Idcirco rogo charitatem vestram, ut unanimiter vigiletis mecum; eras enim sanctæ ejus reliquiæ in hoc loco sunt collocandae. Exacta quoque cum sacris hymnis modulisque coelestibus nocte, celebratis etiam Missarum solemniis, festivitate ovans clericus coepit eos iterum, quos prius invitaverat, rogare ad refectionem, dicens: Gratias vobis ago quod sic ad vigilandum immobiles perstitistis. Sed nec Martyr diu distulit bonam voluntatem virtute suae gratia munerare. Nam ingressus promptuarium clericus, reperit cupellam, quam pcne mediam reliquerat, per superiorem aditum redundare, In tantum ut copia defluentis vini rivum per terram ad ostium usque deduceret. Quod ille admirans, posito deorsum vase, sæpius extulit plenum: sed et de ipso cum satis abundeque fuisset expensum, nihil prorsus defuit, sed usque in crastinum mirantibus cunctis semper stetit plenum. Erat autem III Kalend. mensis quinti a. admirabilis virtus Martyris! cum produxit de vase sine flore vindemiam, cum sit solitum ut collecta vina cuudantur in vascula, protulit dolium musta, in quo non uva a, sed virtus sola defluxit: turgescit vasculum a liquore, fructus non illatus est, sed creatus. Agit hoc ille Dominus ad glorificandum Martyrem, qui implens uterum Virginis sine semine, permanere praestitit matrem in castitate: sed tamen hic novo magis exuberat fructu, cum sine caadieibus falerna porrigit ad bibendum. In aliis vineis vix adhuc erumpunt gemmae, in hoc vero vase vinum defluit. A virtute I aequatur Maius Octobri, cum nova porrigit pocula, et plus habet quam ille, cum in promptu non ostenditur vinea, et in domo gignuntur falerna. Rudis etenim venit sine torculari vindemia, qaae nOD in palmitibus, sed in occultis mysteriis est reperta;,. acervus acinorum non premitur ab arbore, et vini defluunt undae; hauriuntur falerna, cum in torculari non cernuntur impressa; vitis ecce non aspicitur, et pocula large complentur. Sed quid inquam? non enim deest fidelibus virtus illa coelestis. Nam qui quondam in nuptiis de aquis præstitit vina, nunc suis eadem large porrigit sine ullius elementi natura; et qui geminis piscibus quinque millia hominum satiavit, nunc bonae voluntati multiplicata restituit. In ipsius enim ortus tempore angelica vox testata est, dicens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. n, 14). Sed jam ad sequentia virtutum opera veniamus.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
