Latin
Book 1, Chapter 37
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Fons e erat irriguus ruri cuidam, infra territorium urbis Lemovicinae, cujus unda tam hortorum sata quam agrorum culta vel fovebat accessu, vel impetu fecundabat. Deducebatur etiam factis decursibus per loca necessaria, ut ubi eum natura non dabat, studium provocaret. Et erat tam dulcibus vena exuberante fluentis, ut gauderc cerneres olus sive virgultum, si fuisset ab eodem irrigaium. Opitulabatur etiam in eo gratia Majestatis divinæ, ut in quo fuisset fluentum emissum, velociter germina acciperent incrementum. Cumque eum incolæ loci, quasi ludum agentes, per singula quaique loca deducerent, insidiatoris, ut credo, invidia, sub terra dehiscens, ac velut in stadiis duodecim in medium paludis, ubi nullum prorsus posset opus efficere, fluctibus sparsis exoritur. Extemplo omnium mentes timor obsedit, et novum quemdam advenire regioni loci incolæ praestolantur interitum, simulque et beneficium quod habere consueverant, jugi fletu deplorant. Curriculum igitur unius atque alterius anni in hac ariditate nertransiit. Arescunt siti loci illius omnia, quae irrigare consueverat. Tertio quoque anno accidit ut quidam iter agens beati Clementis martyris, cujus jam supra meminimus, re! ! quias exhiberet, quas Aridio i ipsius urbis presbytero, viro in omni sanctitate religioso, detulit. Ad quem cum die noctuque vicini moesti tenderent I, confisi de ejus oratione, quod si peteret Dominum, fontem posset suo restituere loco, ait: Eamus, inquit, dilectissimi, et si vera sunt qUai portitor noster asseruit haec esse Clementis martyris pignora, nunc apparebit, cum ejus fuerit virtus manifestata. Tunc cum psallentio ad locum fontis accedit. Et dictis psalmis, in oratione prosternitur •positisque sanctis reliquiis in ipso fontis aditu, pe- Uit ut qui quondam in deserto damnatis ad secanda marmora flumen irriguum patefecit, in hunc locum aquas, quas prius pia indulserat clementia, Clcmentis iterum intercessio revocaret. Illico vena recurrit ad aditum magnas evomens aquas, illumque,. quem prius tenuerat, alveum decurrendo replevit, admirantibus populis, immensæ gratiae Domino referuntur, qui et martyris virtutem prodidit, et fidelis sui orationem implere dignatus est.