Latin
Book 1, Chapter 4
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Post admirabilem igitur dominicae ascensioni gloriam (An. 33, 14 Maii), quae, contrito diabolicæ malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda coelestia animavit, sancti apostoli Domini et Salvatoris nostri cum beata Maria matre rjus, in unam congregati domum, omnia ponebant in medio: nec quisquam suum aliqud esse dicebat; sed unusquisque cuncta possidebat in charitate, sicut sacer aposlolic; e actionis narrat siylus (Act. IV, 54). Posthæc dispersi sunt per regiones diversas ad prædicandum verbum Dei (An. 36). Denique impleto a beata Maria hujus vitae cursu, cum jam vocaretur a sæculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum ejus (An. 48). Cumque audiissent quia esset assumenda de mundo, vigilabant cum ea simul: et ecce Dominus Jesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam ejus, tradidit Michaeli arcbangelo, et recessit. Diluculo autem levaverunt apostoli cum lectulo corpus ejus, posueruntque illud in monumento, et custodiebant ipsum, adventum Domini praestolantes. Et ecce Uerum adstitit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube deferri jussit in paradisum: ubi nunc, resumpta aniina, cum electis ejus exsultans, aeternitatis bonis, nullo occasuris fine, perfruitur: