# Libri Miraculorum 41.18-29

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, 41.18 to 41.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/41.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/41.18

ne moretur edicere. Tunc unus de armigeris Augusti in medio positus, projecit arma solo, et ait: Ego sum, cujus Deus Christus est, et qui cjus baptismo ablutus, et cruce redemptus sum; qui semper ejus nomen invocabam, dum sacerdotes vestri dæmonis haec quæ sunt apposita consecrarent. Ejus nomen fugiunt dii vestri, nec possunt in loco illo stare, ubi tantæ majeatatis nomen fuerit invocatum. Hæc dicente puero, obstupefactus imperator et tremens, reliquit templum daemoniorum I, tantusque omnes astantes Dei timor accendit, ut nullus Augustum ad palatium sequeretur, sed cuncti, ereetis ad coelum palmis et oculis, Dominum Christum uno ore unoque consensu laudabant, atque ut eisdem adjutor existeret, voce supplici invocabant. Quae relatio, ne cui fortassis videatur incredula, paucos ex his subjiciam versus: Principibus tamen e cunctis non defuit unus, Quem puero i mennni, ductor fortissimus armis, Conditor et legum celeberrimus, ore manuque Consultor patriæ, sed non consultor habendæ Relligionis, amans ter centum millia divum Augustum caput ante pedes curvare Minervæ, Fictilis et soleas Junonis lambere, plantis a Herculis advolvi, genua incerare b Dianæ. Forte litans Achaten placabat sanguine multo, Vittatus de more senex, manibusque cruentis Tractabat trepidas letati frigore fibras, Postremosque animi pulsus in corde tepenti, Callidus numeris et fine notabat; Cum subito interpres, exclamat media inter sacra sacerdos Pallidus: En ago? majus, rex optime, majus Numen nescio quid quod nostris intervenit aris: Accitas video longe dispergier umbras. Nescio quis certe subrepsit Christicolarum Hic juvenum: genus hoc hominum tremit infula et omne Pulvinar divum: lotus procul absit et unctus, Pulchra reformatis redeat Proserpina sacris. Dixit, et exsanguis collabitur, ac velut ipsum Cerneret exserto minitantem fulmine Christum. Ipse quoque exanimis, posito diademate, princeps Pallet, et astantes circumspicit e, ecquis alumnus Chrismatis inscripto signaret tempora signo f, Qui Zoroastræos turbasset fronte susurros?

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
