Latin
Book 1, Chapter 44
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
Agricola c et Vitalis apud Bononiam Italiae urbem pro Christi nomine crucifixi sunt (An. circ. 303, 4 aut 29 Nov.): quorum sepulcra, ut per relationem I fidelium cognovimus, quia nondum ad nos historia passionis advenit, super terraM sunt collocJta. Quæ cum a multis, ut fit, vel tangerentur manu, vel ore oscularentur, admonitus est aedituus templi ut in. mundi ab his arcerentur. Quidam audax atque facinorosus opertorium unius tumuli removit, ut scilicet aliquid de sacris auferret cineribus: missoque introrsum capite, oppressus ab eo, vix ab aliis liberatus, confusus abscessit: nec accipere meruit quod temerario ausu prasumpsit; sed cum majori deinceps reverentia sanctorum adivit sepulcra. Alius quoque tributa publica deferens, sacculum pecuniae dum iter ageret, negligenter amisit. Appropinquans autem civitati, recognoscit se amisisse sacculum publicum quod ferebat. Tunc prostratus coram sepulcris Beatorum, cum lacrymis deprecatur ut perditurn eorum tirtute reciperet, ne ipse conjuxque ac liberi, oh id captivitati subigerentur. Egressus autem for is in atrium, virum qui hanc pecuniam in via jacentem repererat nactus est: scrutatusque diligenter illius horæ tempore hic sacculum iuvcnisse se dixi: quo iste martyrum auxilium flagitavit. Uorum reliquias Namacius d, Arvernorum episcopus, devote expetiit, ut scilicet eas in ecclesia quam ipse construxerat collocaret: direxitque unum illuc presbyterum, qui, abiens cum Dei gratia, quae piticrat detulit. Regressusque cum sociis, in quinto ab Arverna urbe milliario revertentes, metatum accipiunt, et ad episcopum missos dirigunt, ut cis quid agant jube•i ordinare. Mane autem facto, sacerdos admonitis civibus, cum crucibus et cereis ad occursum sanctarum reliquiarum devotissimus properat. Cumque ei prosbyter offerret ut beatas reliquias aspiceret, si juberet. Et ille: Mibi, inquit, magis est haec credere quani videre; sic enim in Scripturis legimus sanctis, quia ipse Dominus bcatos illos judicat, qui in eum cum non viderint credidissem (Joan. xx, 29). Hae itaque sacerdotis fide pollente, Dominus sanctos suos glor rificat in virtute. Nam venientibus illis, subito contenebratum est coelum: et ecce imber umbrosus atque teterrimus super eos descendit: et tanta pluvia ibidem est diffusa, ut flumina per vias illas currere cerncrentur. Verumtamen circa sancta pignora per unum valde jugerum neque una gutta visa est cecidisse. EI abeuntibus ilis, pluvia eos a longe, quasi praebens obsequium, sequebatur, populum fovens, gestatores autem pignorum non attingens. Hæc videns pontifex, magnificavit Dominum, qui, fidei suae sie favens, talia ad Sanctorum gloriam operari dignatus est, Congregatis vero civibus cum magno gaudio atque devotione, sanctam ecclesiam his illustratam pignoribus dcdieavit.