# Libri Miraculorum 45

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/45

Magnificatur etiam apud Mediolanensium urbem Victor e inclytus martyr, quud saepius vinctos ab ergastulis dissolvat, captivosquc liberos abire per. mittat (An. 393, 8 Maii). Igitur quodam tempore Apollinaries cum Victorio duce a Italiam petiit, quem aiunt apud urbem Romam interfectum b, Apollinarem incolæ loci quasi captivum retinebant, decentes: Non videbis patriam tuam sed dignas ut satelles tuus pœnas exsolves. Hæc autem comminati, miserunt eum in exsilium apud urbem Mediolanensem. Factum est autem ut adveniente festivitate sancti Victoris, convenientibus populis, et hic vigiliis interesset, sub libera enim custodia absolutus attendebatur, prostratusque coram sacro sepulero sancti Victoris, cum semper, tum impensius orare cœpit, ut cum virtus Martyris ab hoc exsilio liberaret. Circa medium vero noctis, egressus ab æde, audivitt unum de egenis loquentem ad alium, atque dicentem: Quid putas, o compauper quæ virtus sit hujus Martyris? Verum dico, nec fallor, quia in hac nocte quisquis captivus domino per fugam dilabitur, absolutus in patriam accedit, nec prorsus ultra reperitur. Hæc Apollinaris verba, quasi auspicium ex Dei nutu missum accipiens, iterum atque iterum provolotus ad tumulum Martyris, orat ut, virtute ejus adjutus, absque impedimento possit abscedere. Moxque vocato puero, equum sterni præcepit dicens: Hodie absolvendi sumus a vinculo isto custodiæ. Et ascendentes ita Alpium juga congeriorum e oppleta multitudine pertransieerunt, atque Arvernum perlati sunt, virtute beati Martyris præeunte, ut a nullo interrogarentur quo tenderent, vel unde venirent: manifestumque est eos præsidio beati Martyris ab hac ærumna fuisse salvatos.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
