Latin
Book 1, Chapter 46
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim apud eamdem urbem basilica sancti Laurentii levitæ, cujus supra meminimus, ibique admirabili pulchritudine calix crystallinus e babelJatur. Acta vero quadam solemnitate, dum per diaconum ad sanctum altare offerretur, elapsus manu in terram ruit, et in frusta comminutus est. At diaconus pallidus et exsanguis, collecta diligenter fragmenta vascuti suPer altare posuit, non diffisus qnod eum possit virtus Martyris solidare. Denique in vigiliis <lacrymis, atque oratione deducta nocte, requisitum calicem reperit saper altare solidatum. Quæ virtus cum populis nuntiata fuisset, tanta animos devotione succenllit, ut a sacerdote peterent nova in honorem ejus Deo solemma ce'ebrari. Tunc pontifex loci, suspenso super altare calice, ex tunc agens I et in posterum per singulos annos devotissime festa instituit celebrari.