# Libri Miraculorum 46

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/46

Est enim apud eamdem urbem basilica sancti Laurentii levitæ, cujus supra meminimus, ibique admirabili pulchritudine calix crystallinus e babelJatur. Acta vero quadam solemnitate, dum per diaconum ad sanctum altare offerretur, elapsus manu in terram ruit, et in frusta comminutus est. At diaconus pallidus et exsanguis, collecta diligenter fragmenta vascuti suPer altare posuit, non diffisus qnod eum possit virtus Martyris solidare. Denique in vigiliis < lacrymis, atque oratione deducta nocte, requisitum calicem reperit saper altare solidatum. Quæ virtus cum populis nuntiata fuisset, tanta animos devotione succenllit, ut a sacerdote peterent nova in honorem ejus Deo solemma ce'ebrari. Tunc pontifex loci, suspenso super altare calice, ex tunc agens I et in posterum per singulos annos devotissime festa instituit celebrari.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
