# Libri Miraculorum 47.2

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/47.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/47.2

Dc sancti vero Nazarii ac Celsi pueri artubus, quos apud Ebredanensem Galliarum urbem passos lectio certaminis narrat (An... 12 Jun.), ipsa corpora et ita clam, propter paganorum insecutionem, sepulta sunt, ut In tempora secutura oblivioni darentur. Referre erat solitus vir ille, qui de supradietis sanctis quæ praefati fuimus enarravit, natam fuisse super hæc sepulcra pirum arborem, et fecisse quemdam pauperem hortulum in hoc loco, qui hanc arborem concludebat. Verum cum poma juxta morem tempore debito ferret, quicunque exinde infirmus, qualibet ægritudine detentus, pomum mordicus decerpsisset, mox, ablata infirmitate, convalescebat; unde magnum quaestam pauper ille habebat. Sed cum se revelantes Martyres, arborem incidi jussissent, pauper ille in magnis fletibus prorumpens, ineidi arborem non sinebat. Quo remoto, succisa piro. basilica miro opere ædificata est, in cujus etiam altari beati Genesii Arelatensis martyris (V. infra, cap. 68) reliquæ venerantur. Tantaque pauper ille fide prælatus est, ut sacerdotium in hac Ecelesia deinceps promereretur.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
