# Libri Miraculorum 48

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/48

Saturninus e vero martyr, ut fertur, ab apostolorum discipulis ordinatus, in urbem Tolosatium est dircc:us (Post an. 250, 29 Nov.). Qui impulsu paganorum, bovis petulci religatus ve>tigiis, per gradus Capitolii praecipitatus, præsentem finivit vitam, capitis compage dispersa. Cujus reliquine cum a quibus. dam religiosis in regionem alteram transferrentur, iiineris ordo contulit, ut Brivatensis pagi situm in Arverno territorio terminnm praeterirent. Sole quoque ruente, ad hospitium cujusdam paupcris divertunt, mansionis postulando necessitatem. Recepti quoque ab bomine, quid exhibeant narrant. At ille bumanitatis intuitu, et Dei timore commonitus, ea.. psam cum reliquiis in cellam penariam ponit, ac super annonam, quae erat iD vase condita, locat. MaDe quoque dato, viri, acceptis pignoribus, gratias agentes homini, iter quod coeperant abierunt. Sequenti vero nocte admonetur vir ille, per visum dicente sibi quodam sene: Ne maneas in hoc loco; sanctificatus est enim a pignoribus martyris Saturnini. IHe quoque parvipendens visionem, nihil de his, ut habet rusticitas, quæ admonitus fuerat retractavit. Nee mora, irruit in tædium, ac parvitas facultatis ejus cœpit paulatim minui, nor vero illius ab alio languore tabescere. Quid plura? infra unum annum in tantam redactus est exiguitatem, ut nihil ci unde ali aut tegi posset, sicut humana deposcit necessitas, remaneret. Tandem conversus ad se, dixit ad conjugem: Peccavi coram Deo et sanctis ejus, qui ab hoe hospitiolo, sicut sum admonitus, non recessi. Et scio quod ob hoc nobis mala quæ patimur accesserunt. Nunc autem pareamus visioni quam vidimus, et removeamus hoc bospitiolum a loco isto, ut salvemur. Tunc amoto tugurio, oratorium ex ligneis formatum tabulis collocavit; in quo quotidie orationem fundeus, opem beati Martyris flagitabat. Tandem cessantibus plagis, aptanti manus ad operam tanta fro. ctimm consequentia fuit, ut in modico temporis spatio amplius quam perdiderat, repararet. Hæc infra nostrum territorium gesta sunt. Sed nec hoc silebo ad comprimendam malorum superbiam, quod Plato quidam, Chlotharii regis tempore, ad Pauliacense monasterium accedens, in cujus oratorio hujus sancti reliquiæ continentur; et pro eo quod munus aliquod ab abbate non accepisset, dixisse fertur: Ego i'aciam de hac ecclesia domum regis, in cujus uno an. gulo equites [Al, equi ejus] alantur. Et cam furore disced ns, dum ad principem abire disponit, cornprehensus a febre, die tertia spiritum exhalavit: descendensque velociter ad infernum, domum Dei reliquit ad cultum ejus cujus prius fuerat nomine consecrata.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
