Latin
Book 2, Chapter 5
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Erat autem [AI. enim] haud procul a cellula quam supra sepulcrum Mariyris hæc matrona construxerat grande delubrum, ubi in columnam altissimam simulacrum Martis Mercuriique colebatur. Cumque delubri iHius festa a gentibus agerentur, ac mortui mortuis thura deferrent, medio e vulgo commoventur pueri duo in scandalum, nudataque unus gladio, alletum appetit trucidandum. At ille cernens nihil veniae reservari, eum a diis suis non defensaretur, nostrae religionis custodiam, nostræ confessionis veniam, nostræ contagionis medelam, cellulam expetiit Martyris gloriosi. Tunc illc qui sequebatur, cum in assultu gladii cum non potuisset attingere, et hic super se ostium reserasset, atque ille arreptum utrumque postem, ostium conaretur infringere, illico adhaerentes manus tabulis dolore maximo quatiuntur, et tanta afllictione miser torquetur, ut ubertim fluentes lacrymx qualis esset dolor intrinsecus extrinsecus nuntiarent. Interea stupente vulgo, inclusus qui fuerat progreditur liber: parentes quoque illius qui virtute Sancti retinebatur, cognoscentes Martyris sepulturam, devotis multis muneribus pro filio exorabant.