Latin
6.1 to 6.19
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 6.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Speciosi autem omnique metallo nobiliores dominicæ crucis clavi, qui beata membra tenuerunt, ab Helena regina, postipsius sacræ crucis inventionem, reperti sunt (Christi an. 326): et de duobus quidcm 'frenum imperatoris munivit, quo facilius, si adversae gentes restitissent principi, hac virtute fugarentur. De quibus non est ignotum Zachariam vaticiuassa prophetam: Erit, inquit, quod in os equi ponimur, sancium Domini (Zuch. XIV, 20). Eo enim tempore Adriaticum mare magnis fluctibus movebatur, in quo tam frequentia erant naufragia, ac demersio hominum, ut vorago navigantium diceretur. Tunc prov ida regina, condolens excidia miserorum, unum ex quatuor clavis deponi e jubet in pelago, confisa de D imini misericordia, quod saevas fluctuum commotiones facile posset opprimere. Quo faeto reddiiur mare quietum, tranquillaque deinceps navigantibus flabra præstantur. Unde usque hodie nautae sanctificatum mare vcnerantur f, cum ingressi fuerint, jejuniis, orationibusque et psallentio vacant. Clavorum ergo domiuicorum gratia quod quatuor fuerint, hæc est ratio I: duo sunt affixi in palmis, et duo in plantis: et quaeritur cur planiae affixae sint, quæ in cruce sancta dependere visæsint potius quam stare? Sed in stipite erecto foramen factum manifestum est. Pes quoque parvulae tabulae in hoc foralnen insertus est; super hanc vero tabulam, tanquam stantis bominis sacrae affixæ sunt plantae. Quæritur etiam quid de his clavis fuerit factum. Duo sunt quos supra diximus aptati in freno; tertius projectus in fretum; quartum asserunt esse defixumin capite staluae Constantini, quæ civitate, ut aiunt, tola (Al. ,totæ] excelsior esse suspicitur, scilicet ut tota cui emincl. munitione salutis, quodam modo galea coronata esset s. Magnam asserunt virtulem esse hujus freni quod ambigi nequaquam potest, quod Justinus imperator publice expertus est, ac suis olnnibus patefecit. Illusus enim a quodam mago propter pecuniam amissam, quas sibi daemonis umbra intolerabiles per duarum curricula nocuum intulisset indicavit insidias b: sed cum tertia nocte frenum capiti collocasset, locum insidiandi inimicus ultra non habuit, repertumque auctorem insidiarum gladio per, culit.