# Libri Miraculorum 6.20-30

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, 6.20 to 6.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/6.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/6.20

Nobis vero quae sit virtus ligni hujus hoc modo manifestatum est. Advenit quidam qui noh pallulam holosericam valde vetustamexhibuit, dicens ab hac in llierosolymis crucem Domini involutam fuisse. Quod cum apud rusticitatem nostram incredibile itaberetur, ac rimaremur sollicite unde ei tanta ibidem fuisset gratia ut ista meruisset, cum sciamus in tempore quo sacrum hoc lignum adoratur, nou solum exinde nihil qnemquam mereri, sed etiam imporlunius accedentem verberibus arceri, respondit: Quando, inquit, Hierosolyma abii, Futen abbatem reperi, qui magnam cum Sophia Augusta gratiam habuit, huic enim omnem Orientem quasi præfecto commiserat c:. Huic me subdidi, et cum ab Oriente regrederer, ab hoe et sanctorum pignora, et bane pallam, de qua eo tempore sancia crux involvebatur, accepi d. Postquam mihi vir ille retulit, et bane mihi pallam tradidit, præsumpsi fateor earO abluere, et frigoriticis potum dare; sed mox opitulante virtute divina, sanabamur. Scindebam etiam exinde plerumque particulas, et dabam religiosis pro benedictione. Uni vero abbati pariem divisi: qui post duos ad me annos rediens, cum sacramento asseruit duodecim ab ea energumenos, tres caecos, duosque paralyticos fuisse sanatos. Muto cuidam ipsam pallam in os posuit: sed cum dentes, linguamque ejus attigit, statim vocem eloquiumque restituit. Quod nos fideliter credere, ipsa Domiili promissio illicit dicens: Omnia quæcunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient uobis (Marc. XI, 14).

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
