# Libri Miraculorum 6

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 2, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/6

Factum est autem dum haec agercniur, ut presbyter quidam via illa descenderet. Qui cum didi. dsset qaae acta fuerant, pollicetur parentibus ut si a gentilitate discederent, filium reciperent sanum. Ipse quoque sacerdos sequenti nocte videt per somnium simulacra illa quæ a gentilibus colebantur numine divino coMminui, atque in pulverem redacta solo prosterni. Quarta autem die cum gentilitas vellet iterum diis exhibere libamina, moestus presbyter ad sepulcrum Sancti prosternitur, et cum lacrymis exorat, ut tandem gentilitatem hanc quae jacebat in tenebris splendor divinae potentiæ visitaret, nec sineret ultra Martyr beatus alumnos proprios ista caligine detineri, cum ille perennis claritatis gaudia possideret. Confestim ad ejus orationem commoventur tonitrua, renident [Al. rcnitentj fulgura, descendit imber igne mixtus et grandine, turbantur omnia. Concurrit vulgus ad cellulam, prosternitur coram sacerdote omnis caterva gentilium, et inixto cum lacrymis ululatu, cuncti Domini misericordiam deprecantur, pollicenturque sacerdoti, si grando recederet, et Martyrem patronum expeterent, et ad Deum eius relictis simulacrorum cultibus integro de corde trans. irent. Porro ille, fusa oratione, cuncta quae petiit meruit obtinere. Recedente autem tempestate, puer cum parentibus credens ipsa die a doloribus liberatur: gentiles in Trinitatis nomine baptizati, statuas quas coluerant confringentes, in lacum vico amnique proximum projecerunt. Ab eo enim tempore in loco illo et fides catholica, et Martyris virtus est amplius declarata.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
