# Libri Miraculorum 62

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/62

Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua dicuntur (Iuinquagillla viri ex illa legione sacra Thebæorum pro Christi nomine martyrium consummasse (An. q86, 10 Oct.). Et quia admirabili opcre exmusivo quodam modo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolae vocitare vo- Incrullt. Quodam autem tempore, Eberegisili episcopi e, qui tunc hujus urbis erat antistes, capitis medietas validis doloribus quatiebatur, era' autem tunc temporis in villa oppido proxima quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconeM suum ad Sanctorum basilicam. Et quia in ipsius templi medio puteus esse dicitur, in quo Sancti post martyrium pariter sunt conjecti, collecturo exinde pu!- verem detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput altigit, exetemplo dolor omnis exemptus est.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
