Latin
Book 1, Chapter 63
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 63
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hoc etiam sacerdote sancti martyris Mallosi corpus repertum est boc modo (An. 286, i0 Oct.). Cum lama ferret hunc apud Bertunense I oppidum martyrium consummasse, occultum erat bominibus illis quo in loco quiesceret: erat tamen oratorium inibi, in quo nomen ejus invocabatur. Supradictus vero pontifex in honorem ejus basilicam aedificavit, ut scilicet cum aliquid revelationis de Martyre acciperet, in ea beatos artus, Domino annuente, transferret. Denique in latere basilicæ, id est, in parieta qui a parte erat oratorii, in absida collegit I, præstolans Domini misericordiam quid juberet de Martyre revelari. Post bæc diaconus quidam Mettensis, per visum ductus, ubi Martyr quiesceret est edoctus, Post paucum autem tempus, veniens ad episcopum, et quasi certa signa, quæ pcr visum viderat, relegens, cum prius ibidem non fuisset, ait episcopo: Hic effode, et iavenics corpus Sancti, id est, in medio absidæ. At ille, cum fodisset quasi in septen. pedes, attigit nares ejus odor mmensi aroma: is, et ait: Credo in Christo, quod ostendit mihi Martyrem suum, quando me hæc suavitas circumdedit: et fodicns, reperit sanctum corpus illaesum; et emittens vocem magnam, Gloria iri excelsis Deo secum omnem clerum pariter psa! ! ere fecit. Dicto quoque hymno, corpus sanctum in basilicam transtulit, et cum laude debita sepelivit. Ferunt ibidem et Viclorell) mart,- rem esse sepultum, sed non cum adhuc cognovimus revelatum.