# Libri Miraculorum 64

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/64

Patroclus quoque martyr. qui apud urbem Tricassinorum sepultus habetur, sæpius se amicum Dei virtutibus multis ostendit (An. 259 aut 273, 21 Jan.). Erat enim super cum parvulum oratorium, in quo unus tantum clericus serviebat. Loci euim homines parvum exhibebant Martyri famulatum, pro eo quod historia passionis ejus non baberetur in promptu. Mos namque erat hominum rusticorum, ut sanctos Dei, quorum agones relegunt, attentius venerentur. Quidam igitur de longinquo itinere veniens, libellum hujus certaminis detułit lectori, quem in ipso loco servire diximus; prodidit ad legendum. Ille vero post decursam _.lectionem valde gavisus, nocturno sub tempore famulante lumine, velociter exemplavit. Hominibus quidem tligressis, hie episcopo suo exhibet quæ repererat, putans se per hæc qui gratiam assequi sacerdotis. At ille non credens, nisi confictum æstimans, cæsum increpatum clericum abscedere jubet, dicees: Te hæc juxta votum tuum dictasse manifestum e t; nam nunquam ea cum ullo homine reperisti. Post multum vero tempus, ut virtus Martyris non esset occulta, abiit exercitus in Italiam, et detulit passionis hujus historiam lit sicut a clerico tenebatur scripta. Tunc confusus valde episcopus, cognovit vera esse quæ a cterico dicebantur. Populus autem ex hoc magis honorare cœpit Martyrem, constructaque super eum basilica, festivitatem ejus per singulos annos devote concelebrat.,;

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
