# Libri Miraculorum 65.1

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/65.1

Antolianus autem martyr apud urbem Arvernam martyrium consummavit An., 6 Feb.). In cujus honore Alchima soror et Placidina conjux Apolliuaris episcopi templum ædificare cupientes c, multa sanctorum corpora, dum fundamenta jacerent, re- Inoverunt, nescientes cujus meriti essent quorum sepulera repcrerant: quæ cum viritim sepelire propter aliorum sepulcrorum multitudinem quæ lucum iMum ah antiquo repleverant non haberent, congregatam ossium massam in unam projicientes fossam humo opcrucrunt: idque, quod Deo vel sancto Martyri acceptabile non fuisset d, per visum cuidam apparuit; viditque homo ille conquerentem beatum Antolianum cum reliquis sanctis, atque dicentem: Væ mihi, quia propter me multi fratrum meorum injuriati sunt: verumtamen dico, quia qui hæc cœperunt, ad effectum perducere non possunt. Quod ita gestum est. Erectis tamen parietibus super altare aedis illius, turrem ac columnis e, pharis, herachisque transvolutis arcubus erexerunt; miram cameræ fucorum diversitatibus imaginatam adhiben- "Ies picturam. Nam ita fuit hoc opus elegans et subtile, ut per longa tempora rimarum frequentatione divisnm pene in ruinam pendere videretur. Quod periculum Avitus pontifex cernens, anticipans futuram columnarum stragem, jussit tigna asseresque vel tegulas amoveri; quibus submotis nec adjutoriis columnis appositis, nutu Dei, discedentibus de machina structoribus ut cibum caperem, recedentibusque et reliquis a basilica, dato columnæ inmenso pondere, cum magno sonitu super altare et circa altare diruerunt, completaque est aedes nebu'a de effracti calcis pulvere. At sacerdos exsanguis, duorum damnorum detrimenta sospiralls, ne et marmora confregissent, et aliquis deperisset e populo, cire non poterat quid damni accessisset. nullus enim propter nebulam pulveris illuc poterat accedere. Post duarum vero horarum spatium, recedente nebula, ingressi sunt vel defunctorum colligere corpora, vet columnarum fragmenta rimari. Nullum hominem periisse cognoscunt: altare quoque mirantw illaesum, in quod e tanta altitudinc impaclæ columnæ nihil læsionis intulerunt. Quid plura? iuvenerunt omnia integra, cuncta contemplantur esse salvata? glorificant Martyrem, conspiciunt Dei virlutem, qui sic altare columnasque servavit illæsas.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
