# Libri Miraculorum 69

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/69

Sed et pons quondam super Rhodanum fluvium, ubi beatus Martyr natasse fertur, in die solemnitatis ejus, disruptis catenis, quia super naves locatus erat, nutare cœpit, ac prae nimio pondere populorum ipsae naves dehiscentes, in alveo fluminis populum submergebant. T uns omnes simul in discriiuine positi, una voce clamaverunt, dicentes: Genesi beatissime, eripe Ros propriæ sanctitatis virtute, ne pereat plebs quæ fdeliter ad venit tua devote solemuia celebrare. Mox flante vento vulgus omne ad littus reductum, miratur se virtute Martyris esse salvatum a. Nam et cancelli beati sepulcri sæpius a Langobardia vel reliquis hostibus confracti sunt. Sed arrepti a dæmone homines, aut comprehensi rabie. debaccbantes, aut propriis se dentibus laceranieS, nihil de iis quae violenter ceperant abstuierunt. Ferunt etiam in hac urbe fuisse mulierem, cui a viro crimen impactum, nec omnino probatum, a judice ut aquis immergeretur e dijudicata est. Cui cum ad collum lais immensus funibus colligatus fuisset,in Rhodanum de navi præcipitata est. Ilia vero beati Martyris aUliliun. precabatur, et nomen ejus invocans, aiebat: Sancte Genesi, gloriose Martyr, qui has aquas natandi pulsu sanctificasti d, erue me juxta innocentiam meam: et statim super aquas ferri coepit. Quod videntes populi, susceperunt eam in navi, et ad basilicam Sancti deduierunt incolumcm: nec ulter ius a viro vel a judice est quæsita.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
