Latin
Book 1, Chapter 71
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 71
Unproofread scanNot analysed yet
Vesonticorum e quoque civitas propriis illustrata martyribus, plerumque miraculis praesentibus gaudet. Huic in abdito cryptæ duo, ut passio i declarat, martyres, Ferreolus atque Ferrucio sunt sepulti (An. 21 I, 46 Jun.) . Factum est autem quodain tempore ut vir sororis meæ invalescente febre graviter ægrotaret. Cumque Jam quarti mensis spatio lectule anhelus occumberet, ut nihil aHud conjux mœsta, nisi quæ sepulturæ erant necessaria cogitaret, Saw ctorum basilicam Dens ac tristis expetiit: pruvolutaque coram sepuleris, palmis ac facie Jigente, opprimit pavimentum. Accidit autem fortuito ut, extensa deiterae manus palma, folium herbæ salviae, quod pro honore Martyrum in crypta conspersum fuerat, operiret. Postquam autem, fusi oraLionc, cum laerymis surrexit a IUlnulis, putans aliquid de linteaminibus, quibus induta erat, manu prehendisse, ut asso let, volam continuit clausam; egressaque basilicam, patefacta manu, folium herbae miratur: obstuperacta vero quid hoc esset, munns Caeleste indultum sibi divinitus recognoscit, et scilicet her eum virtus Martyrum infirmo succurreret. Domum igitur jam laetior rediens, lolium dilutum aqua viro porrexit ad bibendum. Qui ut hausit plenus fide, protinus sanitatem płenissimam meruit obtinere.