Latin
Book 1, Ut sancto Eutropio
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Eutropius e quoque martyr Santonicæ urbis, a beato Clemente episcopo fertur directus in Gallias (Sæc. II aut III, 30 April.) ,ab eodem etiam pontifi- Calis ordinis gratia consecratus est a, impletoque hujus officii ordine, peracta incredulis praedicatione, insurgentibus paganis, quos actor invidiæ eredere nou permisit, illiso capite victor occubuit. Sed quia eo tempore instante persecutione, neque diRno loco sepultus, neque a Christianis debito honore venera- I tus est, valde datum est oblivioni eum martyrem fore, quod hoe ordine traditur revelatum. Past multa annorum spatia in ejus honnre basilica ædificata est, expletoque opere Palladius b, qui tunc sacerdotalis ordinis cathedram regebat, convocatis ah-. batibus, sacros cineres in locun) quem præparaverat, transferri studuit. Quod eum factum fuisset, duo ex abbatibus reserato opertorio sanctum corpus aspiciunt, contemplanturque cicatricem capitis, qua in parte defixum fuerat securis acumen. ScJ ne præsens visio duceretur in irrilum, etiam spiritualis hæc doctrina commonuit, scilicet cum sequent noctestravissent sacerdotes membra quieti, apparuit per visum his duohus. d'cens: Cicatricem quam contemplati estis in capite, scitote me per cau martyrium consummasse: et ex hoc quod martyr esset innotuit populis, quia nOD aderat historia a passionis.