# Libri Miraculorum 73-2

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/73-2

Apud "ifomanaense vero oppidum Galliatum, Quintinus martyr quiescit, cujus beatum corpus a quadam religiosa, quæ dudum fuerat cæcata d, reperitur An.. 3i Oct.) Sed mox ut a fluminis fundo relevatum est (An. 342), miraculum protulit, cum mulieris facie e, ubi primum illuxit, lumina caecata restituit. In hac etiam urbe unus ex latronibus equum presbyteri furmn abstulit: inventus a presbytero, judici manifestatur; nec mora, apprehensus et in vincula compactus, supplocio subditur; opus suum ore proprio indicans, patibulo dijudicatur. Sed presbyter metuens ne ob sui damni causam anima hominis auferretur, judicem deprecatur, ut concessa illi vita, hic culpa reus absolveretur a pæna, dicens sibi salis esse jatn factum, quod p tot tormentorum genera latro quæ gesserat declarasset: sed severitas judicis,cum nullis prec:bus potuisset inflect, reum patibulo condemnavit. Tunc presbyter cum lacrymis prostratus ad beati Martyris tumulum, suppliciter deprecatur, dicens: Quæso, gloriosissime athleta fhristi, ut eruas hunc pauperem de manu mortis iniquæ, ne mUn fiat in opprohriurr., si per meam accusationem moriatur hic homo. Ostcode, deprecor, virtutem luam, ut quem asperitas humana nequit ab. soLvere lenis pietatis moderamine tu dissolvas. Hæc sacerdote cum lacrymis deprecante, disruptis vinculis patibuli, reus ad terram ruit. Quod audions judex, timore perterritus, et divinam admirans virtutem, nihil ultra illi nocere præsumpsit.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
