Latin
Book 1, Chapter 75
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 75
Unproofread scanNot analysed yet
Sæpe enim Dominus arrogantiam contumaci mentis virga correctionis enervat, ut eamdem cultus sui veneratione restituat, sicut quondam de Sigismundo rege manifesta fides gestum profert (. 4n. 523, 1 Maii). Hic eteniam post interemptum per iniquæ consilium conjugis filiunl, compunctuscorde' Agaunum dirigit, ibiqne prostratus coram sepulcris beatissimorum martyrum legionis felicis e poenitentiam egit d, deprecans ut quæcunque deliquerat, in hoc ei sæculo ultio divina retribueret, ut scilicet habeatur in judicio absolutus, si ei mala quoe gesserat, priusquam de mundo decedat, repensentur: ibique et psallentium e quotidianum instituit, locumque tam in territoriis quam in reliqnis rebus affluentissime ditavit. Postea vero captus a Chlodo mere rege cum filiis, interfectusque ejas jussu, ad eumdem locum delatus, sepulturæ mandatus est, quem in consortium Sanctorum ascitum ipsa res quæ geritur manifestat: nam si qui nunc frigoritici in ejus honore missas devote celebrant, ejusque pro requie Deo offerunt oblationem, statim compressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati pristinæ reltaurantur.