# Libri Miraculorum 75

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/75

Sæpe enim Dominus arrogantiam contumaci mentis virga correctionis enervat, ut eamdem cultus sui veneratione restituat, sicut quondam de Sigismundo rege manifesta fides gestum profert (.4n. 523, 1 Maii). Hic eteniam post interemptum per iniquæ consilium conjugis filiunl, compunctuscorde' Agaunum dirigit, ibiqne prostratus coram sepulcris beatissimorum martyrum legionis felicis e poenitentiam egit d, deprecans ut quæcunque deliquerat, in hoc ei sæculo ultio divina retribueret, ut scilicet habeatur in judicio absolutus, si ei mala quoe gesserat, priusquam de mundo decedat, repensentur: ibique et psallentium e quotidianum instituit, locumque tam in territoriis quam in reliqnis rebus affluentissime ditavit. Postea vero captus a Chlodo mere rege cum filiis, interfectusque ejas jussu, ad eumdem locum delatus, sepulturæ mandatus est, quem in consortium Sanctorum ascitum ipsa res quæ geritur manifestat: nam si qui nunc frigoritici in ejus honore missas devote celebrant, ejusque pro requie Deo offerunt oblationem, statim compressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati pristinæ reltaurantur.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
