# Libri Miraculorum 76.17-32

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, 76.17 to 76.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/76.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/76.17

Sed et illud quod Martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitæ suae cum ac. cessisset mulier ad psallentium, vocem audiret hujus infantuli inter reliqua modulamina vocum. Cum autem Guntchramnus rex ita se spiritalibus actionibus mancipasset, ut relictis sæculi pompie thesauros suos ecclesiis et pauperibus erngarel, accidit ut, misso presbytero, nmnera fratribus qui sanctis agaunensibus deserviunt ex voLo transmitteret, praecipiens presbytero ut ad cum rediens Sanctorum si bi reliquias exbiberet. Igitur dum, impleta regis præceptione, cum bis regrederetur pi. guoribus, Lemanni laci, per Quem Rhodanus iufluit, navigium petit. Extenditur autem lacus ille iic longitudine quasi stadiis quadringentis. latitudine autem stadiis centum quinquaginta diximus,. Denique revertens presbyter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exerta fluctus tollit: ad sidera surgunt undarum montes, et nunc puppis naviculæ, prora dehiscente, fertur in altum; nunc iterum, demersa puppe, prora tollitur in sublime. Turbantur nautæ, et nihił aliud nisi sola mors in hoc periculo præstolatur. Tunc presbyter cum videret se his fluctibus obrui, et spumis undarum ipsarum graviter opcriri. extracta a collo capsula, quæ Sanctorum pignora continebat, undis tumentibus fidus objecit, ac Sanctorum præsidium clara invocat voce, dicens: Ne peream in bis fluctibus, virtutem vestram deprecor, martYres gloriosi, sed potius qui jugiter Pereuntibus praebetis auxilium, mih!, quæso, dextram salutis porrigere digne-) mini; Ductus opprimite, nosque ad littus optatum vestri adjutorii ope reducite. Et hæc dicens, cessante vento, decedemibus undis, ad littus evecti sunt. Haec ab ipso cognovi presbytero. In hoc etiam stagno ferunt tructarum piscium magnitudinem usque ad centum librarum pondera trutinari.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
