Latin
Book 1, Chapter 78
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
Est apud Nemausensis urbis oppidum Baudillii beati martyris gloriosum sepulcrum, dc quo sæpius Virtutes multæ manifestantur (An. . . 20 Haii). Ex quo sepulcro laurus orta ct per parietem egressa, arborem foris fecit salubri corna vernantem. Quod sæpe loci incolæ in multis infirmitatibus habero cœleste remedium sunt experti. Pro quibus virtutum beneticiis, cum plerumque nudaretur a foliis vel ipsa quodammodo cortice, arida est effecta. Unde quia morbos ab ea multarom infirmitatum diximus tlepelli, longum fuit singulos duosque memorari:ideo hæc sufficere putavi, quod ea medicamenta largiendo aridam effectam dili. Etiam fertur celebre a Aegotiatore quodam in Oriente de his foliis deportatum pignus fuisse: sed priusquam portum negotiator attingeret, energumenus in ecclesia adire Baudillium martyrem Orientalen) plagam, stupentibus populis, declamavit. Ostendit autem beatus Martyr et in aliis virtutem suam. Aram vero Theodorici regis Italici dux dum m Arelatensi urbe resideret, exstitit ei quidam archipresbyter parochiae Nemausensis invisus. Tunc fervens felle, contra eum misit pueros, dicens: he quantocius, et ligatis pedibus ac manibus, adducite eum cum vi, ut cognoscat quod sim dominus regionis hujus. At illi non intelligentes archipresbyterum, putaverunt quod archidiaconem, jussisset adduci. Et ascensis equitibus venerunt ad urbem, interrogantesque de archidiacono, digito cis cstensus est. Erat, enim hic Joannes nomine, valde religiosus, et in archidiaconatu suo studium docendi parvulos habens c: apprehensumque pueri ducis ligatis Inanibus ac pedibus sub alvo equi adduxerunt eum. Sed non desilt virtus Martyris alumno proprio subvenire. Pueri vero juxta ipsam portam cum eo mansionem habuerunt, quia jam obseratis pro nocte portarum valvis, ingredi non potuerunt. In ipsa vero nocte, duce obdormiente, astitit ei archidiaconus per visum, dicens: Quid tibi, o homo, culpabilis exstiti, quod rue in hanc humilitatem redactum cum tali jussisti injuria accersiri? Vere dicam tibi, quia non effugies judicium Dei. AL nle expergefactus, consternatusque metu, exclamat suis: Inquirite si pueri quos Nemausum direximus jam venerunt. interrogantesque de muro urbis responderunt so adesse cum hOluiuc. Renuntiant nuntii quæ audic. rant Confestimque dux ait: Exhibete ad me hominem quem adduxistis. Quod cum factum fuisset, aspiciens eum dUI, lirnore perterritus, ait: Archipresbyterum ego adduci præceperam, non archidiaconem. Et prostratus ad pedes ejus, ait: Indulge, quærO, injuriam delicti hujus, quia non est in ronscientia mea, ut hæc passus fuisses. Et statim dignis honoratum muneribus remisit ad urbem, quom in tanto amore pro ipsa Marlyris reverentia dilexit in posterum, ut decedente urbis illius sacerdote, ipsum sacerdotem mandaret institui a. Sed nec archipresbyterum amp,ius inquiri jussit. U magna virtus Martyr is, quae per innocentis injuriam noxium absolvit a paena: impletumque est illud A postoli, quia diligentibus Deum omnia ecoperanlur in bonum (Rom. VIII, 28), cum haec injuria gradum huic construxit, quem scanderet ad regendam ecclesiam Dei.