# Libri Miraculorum 80

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/80

Sem per cnim catholicoruminimica est ha rcsis, et ubicunque potuerit tendere insidiasnon obmittit: sicut illud est, quod quodam luco factum celebre fama profert. Mulier quaedam erat catholica, habens virum hæreticum: ad qnam cum venisset presbyter nostrae religionis valde catholicus, ait mulier ad virum suum: Peto charitati tuæ ut pro adventu hujus sacerdotis, qui rue visitare dignatus est, lætilia habeatur in domo nostra, ac præparatum dignis impendiis prandium epulemur cum eo. Promittente autem viro ejus sic se, ut illa flagitabat, facturullI, advexit e6 alius hæreticorum presby ter, dixitque tir mulieri: Duplicata est lætitia hodie, eo quod siu' sacerdotcs utriusque religionis in doino nostra. Discumbentibus autem ad convivium, vir ille cum presbytero dextrae partis e cornu occupat, calholicun. ad sinistram statuens, positaque ad lœvam ejus sellula, in qua conjm ejus resideret. Dixitque ir all presbyterum hæreticum: Si consenseris dictionibus meis, exerceamus hodie cachinnum de hoc Romanorum presbytero, ut scilicet apposito ferculo, tu celerius signare festines; cumque ille manum non posuerit, illo tristante nos cum lætitia comedemus cibum. tui ille: Faciam, inquit, quod praecipis. De. nique veniente disco cum oleribus, signavit hæreticus, posuitque primus manum suam. Quod cernens luulier, ait: Ne feceris,. quia ingrate fero injuriam sacerdotis. Et exhibito alio cibo sumpsit catholicus. In secundo vero et tertio ferculo similiter fecit haereticus. Quarto autem exhibito, cujus in medium sartago fervens advenerat, in qua compositus erat cibus ille, qui ex collisis ovis parumper mixta farina, dactylorum partibus olivarumque rotunditatibus assolet exornari, festinans haereticus, priusquam ferculum itlud vel mensam tangeret, elevata in obviam manu, signat, statimque positum cochlearium sumit, non intelligens an caleret, ferventemque cibum ve. lociler inglutivit. Protinus, accenso pectore, aestuare caepit, clnissoqup, cum suspirio immenso ventris strepitu, neqnam spiritum exhalavit: ablatusque de convivio, locatus in tumulo, terræ I Al., terrenæ] molis congerie est opertus. Tunc exsultans presbyter nostræ religionis, ait: 'ere ultus est Deus servos suos. Et conversus ad virum cujus erat convivium, dixit: Periit hujus memoria cum sonilll, et Dominus in æternum permanet;Psal. IX. 7). Tu vero appone quod comedam. Tunc homo ille perterritus, expleto convivio, provolutus est ad pedes presbyteri, conversusque ad fidem catholicam, eredidit cum domo sua, qui in hac perfidia tene. batur; et multiplicata est lætitia, sicut prius mulier OaBitaverat.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
