Latin
Book 1, Chapter 83
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 83
Unproofread scanNot analysed yet
Per a hanc enim confessionem martyres gloriosi neffabiłia semper salutarium mun. rum beneficia meruerunt, ac petentibus se hoc præstiterunt virtute, quod eisdem a Domino impertitum est Creatore sicut nobisnuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus. hic autem diaconus b a papa urbis Romanæ Pelagio (An. 590), quorumdam martyrum confessorumque assumpta pignora, cum grandi psallentio vei clericorum officio, ac populi immensi obsequio, usque ad portum deductus est. Et ingrersus navem, erectis volis, ac per illum antennæ quæ modulum crucis gestat apparatum extensis, flante vento, pelagus altum arripiunt. Qui dum navigant, ut Massiłiensis urbis portum attingant,appropinquare cœperunt ad locum quemdam, de quo a littore maris lepideus mons exsurgens, ac paulatim decedens, summo tenus unda in mari distenditur. Cumque impellente vento earina magno impetu ferretur in præceps, ut scilicet scopulo illisa quassaretur, ac nautæ discrimen intuentes, exitum vociferarent, diaconus, elevata cum sanctis pignoribus capsa, in vocare nomina singulorum cum gentitu et voce maxima cœpit, deprecans ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur. Jamjamque appropinquabat navis, ut præfati sumus, ad scopulum: et satatim in sanctarum contemplatione reliquiarum, ad ipso loco commotus cum violentia majori ventus huic vento contrarius fluctum elisit, ventumque diversum repulit, ac nave in pelagus profundum revocata, cunctos a mortis periculo liberavit: sicque; gyrata mole pariculi, portum quem desiderabant, cum domini misericordia ac senctorum patrocinio contigerunt. Erant enim reliquim sanctorum, quo- rum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta e, cum Pauli, Laurentiique; atque Pancratii, Chrysanthi, Dariæque virginis, Joannis, atque alterius Pauli fratris ejus d, reliquiis, quorum certamina ac palmas victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devote concelebrat.