# Libri Miraculorum 85

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/85

In nullo est enim temeritas utilis, ut illud quisque appetat quod exercere non licet. Sic et Britannorum comes cum graviter a doloribus pedum ageretur, et per medicos expendens substantiam suam, nihil commodius habuisset, dixit ei quidam de suis: Si enim ab ecclesia tibi aliquod vas ministerii quod io altari ponitur deferatur, in quo pedes ablucres, poterat tibi haec causa ferre medelam; stulti et inertes non cognoscentes quod sacrata Deo vasa non debeant ad usus bumanos aptari, At ille celeriter ad ecclesiam mittit, et patenam argenteam sacrosancti altaris de sacrario suscepit; ibique pedes abluit a; sed statim doloribus additis, ad plenum debilitatus, nunquam postea gressum facere potuit. Sed et Langobardorum ducem fecisse similiter comperi.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
