Latin
Book 1, Chapter 86
Gregory of Tours, Libri Miraculorum 86
Unproofread scanNot analysed yet
Deflemus enim scelera nostra et plangimus, cum nos mundos esse nescimus, et ad ipsum altare Domini accedentes, audenter sanctum corpus ejus et sanguinem, cum simus actu polluti, potius ad judicium sumimus quam ut veniam consequamur. Nam recolo quod in adolescentia mea gestum audivi. Dies passionis erat Polycarpi martyris magni, et in Ricomagensi vico civitatis Arvernae ejus solemnia cdebrahanlur. Lecta igitur passione cum reliquis Ieclionibus, quas canon sacerdotalis invexit, tempus ad sacrificium offerendum advenit, acceptaque turre diaconus in qua mysterium dominici corporis habe. batur, ferre caepit ad ostium, ingressusque templum ut eam altari superponeret, elapsa de manu ejus terebatur in aera, et sic ad ipsam aram accedens, nunquam eam manus diaconi potuit assequi: quod nou alia credimus actum do causa, nisi quia pollutus erat in conscientia. Sæepius enim abeodem adulteria ferebantur admissa. Hni tantum presbytero et tribus mulieribus, ex quibus una mater mea crat, haec videre licitum fuit, cæteri non viderunt. Aderam fateor et ego tunc temporis huic festivitati, sed hæc videre non merui.