# Libri Miraculorum 87

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/87

Sic et Epachius presbyter, dum temere, quae indignus erat agere praesumpsisset, divino judicio solo projectus occubuit. Hic enim dum dominii Natalis vigilias celebrare ecclesiam expetisset, per singula horarHm momenta egrediebatur de templo Dei, ac in domo sua pocula lasciva spumantibus pateris hauriebat, ita ut affirmarent multi eum post gali cantam in ipsa nocte vidisse bibentem. Sed cum esset ex genere senatorio, et nullus in vico illo Ricomagensi, superius memorato, juxta saeculi dignitatem habere. tur nobilior, celebrare solennia missarum expetitur. Nec dubitat miser vino madefactus appetere quod jejunus quisque non sine metu potest terrente conscientia explicare. Verum ubi explicitis verbis sacris, confracto corporis dominici sacramento, et ipse sumpsit, et aliis distribuit adedendum: mox equini hinnitus ad modum vocem emittens, ad terram ruit, ac spumas cum ipsa mysterii sacri particula. quam dentibus comminuere non valuit, ab ore projiciens, inter manus suorum ab ecclesia deportatur. Nec caruit ultra hac epilepsiae infirmitate, sed persingulos lunares cursus increMentis decrementisque haec semper pertulit, quia ab haustu nimio vini minime infelix abstinuit. Quo erao honore, quave reverentia hæc nox celebrari debeat, praesens exemplum ducet. Quodam tempore, cum in bac solemnitate de vigilia egressus, paululum obdormissem, venit ad me vir quidam, dicens: Surge et revertere ad ecelesiam; et ego expergefactus, signo crucis opposito, iterum ob. dormivi. Nec destitit, sed iterat priora verba eadem quæ prius persona e. Sed cum nec secunda admonitus vice consurgerem, et iterum obdormissem, advenil tertio, et alapam imponens maxillae, ait: En tu reli quos ad vigilias admonere debes, et adhuc sopore opprimeris? Tunc pavore perterritus, cum grandi velocitate ad ecclesiam sum regressus. Haee de Nata. tis domioici vigilia dicta sufficiant. Sed ad temerarios revertamur.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
