# Libri Miraculorum 88

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/88

Mulier erat adultera ab Hierico civitate, cujus hæc erat consuetudo teterrima, ut quoties a scorto concipiens partum edidisset, statim suffocatum terræ, reconderet, ut scilicet fieret occultum hominibus, quod Deum et ejus angelos non latebat. Scilicet cum dies sanctus Epiphaniorum advenisset, et omnes in Jordanem descenderent abluere tam vulnera corporis (Vid. supra, cap. 17) quam animæ cicatrices, hæc cum reliquo populo ad littus accesit. Cumque levatis usque ad geniculum vestimentis, ut amnem ingrederetur, mirum dictu! fugit aqua ante pedes ejus: illa quoque insequente, fluvius ad ripam aliam premebatur a. Hæc videntes populi, mirati sunt tale factum in die celeberrimo contigisse: cognoscentesque mulierem esse facinorosam, interrogant quid mali fecerit, ut hæc ei in tali frequentatione popuili evenissent. At illa conversa ad populum crimen fatetur, dicens: Septem jam a me parvulos editos interfeci, quos de incestu concipiens, metui publicare, octavum adhuc die præterita suggillavi. rogo ergo ut fundatis pro me orationem ad Dominium, quatenus remissa iniquitate, peccare jam desinam, ne me cœlestis ira consumat. Hæc ea loquente, omnis populus prostratus ad terram, precem fudit ad Dominum, ut ei miserocorditer ignosceret, quod adminiculante ignavia deliquisset. Post orationem vero mulier, extensis per terram branchiis, spiritum exhalavit. Quod od hoc contigisse reor, ne crimen indultum iteraretur ulterius. Cognovit autem populus delictum, cur aquæ fluminis ante faciem mulieris recessissent. Impletumque est illud Salomonis proverbium, quia Spiritas Domini fugit fictum (Sap. I, 5). Miraculum hoc ab ore Joannis diaconi (V. supra, cap 19) factum ita cognovi; asserebat enim se tunc temporis fuisse præsentem.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
