# Libri Miraculorum 97

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/97

Sergius quoque martyr (Aft. 303, 7 Oct.j malta signa in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium. Uade agitur ut es hoc ingentia basilicae vei promittantur Vota, vel munera deferantur, ex quibus nihil omnino licet subLrahere aut auferre. Quod si quis fecerit, inox judicium aut noxae [Al. Mss., notæ) aut mortis incurrit. Ob hanc vero defens onem multi res suas Sancto devovent, scilicet ut ejus virtute munitæ non diripiantur a malis. Denique anus erat exigua, et credo evangelicæ illius pauperculae similis, quae quondam duo minuta, cum nihil aliud haberet, in gazophylacium devote jactavit Marc. XII, 41; Luc. XXI, 1. Ergo hæc pauculos gallinarum pullos habebat, quos ex voto basilicari ditioni subdiderat, datura in domo ipsius cum necessitas flagitasset. Igitur cum ad festivitatem Sancti multi populi advenissent, duo, conventione facta, qui hos pullos olim viderant, unum furto subtrahunt, incisoque capite, detractis plumis, truncatisque pedibus, positumque in vase cum aqua super ignem levant, instanterque succendunt. Fervet autem latex validissime, sed caro furtiva non coquitur: etiam fervendo aqua consumitur,nec prorsus pullus ille mollitur. Tentant crebro manibus, et unguem conantur infigere, sed durioreo. sendunt quam misissent. Interim adsunt convivae evocati ad epulum, nullatenus sumpturi de apparatu. Exstat mensa niveis velata mantilibus, opere plumario exornata. Conversis cibis in novam duritiem, catinus lymphis sæpe diluitur, sed nihil coctum quod ill eo exhibeaut, invenitur; sicque novo miraculo epulis redactis in saxum, confusis invitatoribus, verecundantibus Invitatis, a caena cum pudore discessum est.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
