# Libri Miraculorum 98

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, Book 1, Chapter 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/98

Duo vero gemini, Cosmas scilicet et Damianus a, arte medici, postquam Christiani effecti sunt (An, 303, 27 Sept.), solo virtutum merito et orationum interventu, infirmitates languentium depellebant; qui diversis cruciatibus consummati, in cælestibus sunt conjuncti, multa miracula incolis ostendentes. Nam si quis infirmus ad eorum sepulerum fide plenus oraverit, statim adipiscitur medicinam. Referunt etiam plerique apparere eos per visum languentibus, et quid faciaot indicare: quod cum fecerint, sani discedunt. Ex quibus multa audivi, quæ insequi longum putavi, hoc existimans posse sufficere quod dixi. Cuneti fideliter deprecantes sani discesserunt.

---

Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml.
