Latin
Chapter 12
Gregory of Tours, Vitae Patrum 12.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Hic igitur, relictis parentibusac facultate propria, eremi deserta petivit, et se intra secreta silvarum Ponticiacensium 'Arverni territorii abdidit, in qua decisa silva modicum deplanans campum, rastro ipsam effodiens humem, vitae eliciebat alimentum. Habebat ei hortum parvulum, quem aqua superveniente rigabat, de quo olus ad refectionem millo impinguatum adiPe præsumebat: solatium vcro absque Dei adjotorio nullum habens, cohabitatores enim bestiae avesque illi [Ed. ,illic )erant, quae ad eum quotidie tanquam ad Dei famulum confluebant. "acabat autem jejuniis et orationi, nec eum ab bac causa ulla mundanæ sollicitudinis occasio impedire poterat, quia praeter Deum aliud nihil habebat.