Latin
Chapter 18
Gregory of Tours, Vitae Patrum 18.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Igitur Ursus abba Cadurcinæ urbis incola fuit (An. 500. . . . MJul.) ,ab ineunte ætate religiosus et, in Dei amore devotas. De quo egressus loco, OiLuricum terminum est ingressus, fundatisque monasteciis apud Tausiriacum, Oniam atque Pontiniacum*, itabilisque præpositis sanctitate honorificis (Lab. ,honoris ejus], dispensatione libratis, Turonicum territorium est ingresslIs, ct ad locum quem Senapariam v vocitari priscus instituit auctor accessit. Ædificatoque oratorio, monasterium stabilivit; commissaque Leobatio præposito summa regulæ, monasterium aliud statuit, quod nunc Loccis vocant, situm scilicet super fluvium Angerem in recessu montis, cui nunc castrum supereminet, ipso nOluine ut inonasterium vocitatum. Ubi adjuncta congregatione, statuit apud animum suum, ne ultra alium proficisceretur in locum, sed in eo cum omn congregatione manibus propriis operari, et victum a terra in sudore vultus exigere, illud fratribus inter reliqua prædicationum dona commendans, quod Paulus apostolus ait: Labora manibus, ut habeas unde possis retribuere necessitatem patientibus (Eph. IV, 28). Et illud: Quia gui non luboral, nec manducet (II Thes. III, 10). Dedit autem ei Domninus et gratiam curationis, ita ut insufflatis energumenis, protinus dæmonia ejicerentur a corporibus obsessis. Sed et alias per eum Dominus dignatus est operari virtutes. Erat enim abstinens a cibis et potu, interdicens e monachis sine cessatione avertere oculum et cogitationem ab omni luxuria.