# Vitae Patrum 2-2

Gregory of Tours, Vitae Patrum, De sancto Venantio Abbate. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/2-2

I. Igitur sanctus Venantius Biturigi territorii incola. fuit, parentibus secundum sæculi dignitatem ingenuis atque catholicis (An. 400... 13 Oct.). Qui duM esset juvenili aetate florens, a parentibus sponsali vincula obligatur. Cumque, ut ætati huic convenit, amori se puellari praestaret affabilem, et cum poculis frequentibus etiam calciamenta deterret., contigit ut urbem Turonicam, Domino inspirante, veniret. Erat enim tunc temporia monasterium basilicae sancti Martini. propinquum, in quo Silvinus abbas gregem Deo devotum regulari sceptro regebat. Ad huc vir iste devotus accedens, virtutesque cernens beati Martini, ait intra se: Ut conjicio, melius est servire impollutum Christo, qnam pcr copulam nuptialem contagio involvi mundano. Relinquam sponsam territorii Biturigi, et annectar eatholicæ per fidem Ecclesiæ, ut qui [Al. quæ] credo corde, etiam opere merear effectui condonare. Haec intra se volvens, advenit ad antedictum ahbafeln, provolutusque ad pedes ejus, qnid intimo corde gereret cum lacrymis patefecit. At ille gratias agens Deo pro fide pueri, et addita c!iam prædicatione sacerdotali, juvenem totontfit, et gregi monasteriali ascivit. Ex hoc se ill humilitate fratribus exhibens, charitatem cum omnibus diligens, in tanto sanctitatis apice erectus asserilor, ut ab omnibus tanquam parens proximus summo studio coleretur. Unde factum est, ut, decedente abbate, jam dicti monasterii, ipse ill loco abbatis eligentibus fratribus substitueretur.

---

Gregory of Tours, Vitae Patrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1203/tmp1203/tmp1203.tmp1203.opp-lat1.xml.
