# Vitae Patrum 5.2

Gregory of Tours, Vitae Patrum, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/5.2

I. Beatissimus igitur Portianus (An. 5Z7, 24 Nov.) ab ineunte aetate Deum quaerere caeli semper, etiam inter terrena servitia, conabatur. Sic enim servus fertur fuisse cujusdam barbari i, iisque cum plerumque ad monasterium confugeret, ut eum domino suo abbas redderet excusatum: ad extremum fugiens, dominus ejus a de vestigio sequitur, et abbatem ca. lumniari cœpit, reputans quod ipse eum seduceret ne sibi suus famulus deserviret. Cumque de consuetudine ut eum redderet calumniando abbatem insisteret, dicit abbas Portiano: Quid vis ut faciam9 Ei ille: Redde, inquit, me excusatum. Cumque excusatus redditus fuisset, et dominus ejus redueere eum domum vellet, ita caecatus est, ut nihil penitus posset aguoseere. Cernens autem se gravibus doloribus aflici, abbatem vocat, dicens: Supplica, quæso, pro DIe Dominum,et accipe hunc servum ad ejus culLum; forsitan promerebor recipcre lumen amissum. Tunc abbas vocatum Beatum ait: Impone, quæso, manus tuas super oculos ej us. Cumque ille refutaret, tandem abbatis devictus precibus, super oculos domini sui signum beatae crucis imposuit: statimque, disrupta caligine, et sedato dolore, pristinae redditus est sanitati. At vero exin beatus PorManus clericus factus tanto virtutis cumulo est praelatus, ut decedente abbate ipse succederet a. Qui fertur æstivo telupore, cum ardor solis vi caloris sui cuncta consumeret, et etian) corpora, quæ robustiora potu ciboque erants ab aestu defatigaret; hie jejuniis post perditum omnem ab ore bUJUorem, salem æstuans ruminabal, ex quo iterum assumpto liquore arentes gengivas parumper inficeret. Quæ res, quanquam palatum aridum humectaret, tamen majus tormentum addita corporis siti præstabat. Sat enim, ut nulli occulitur, magis ardorem sitis concitat quam exstinguat, sed hic, tribuente Domino, arcebatur ab eo.

---

Gregory of Tours, Vitae Patrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1203/tmp1203/tmp1203.tmp1203.opp-lat1.xml.
