# Vitae Patrum 5.3

Gregory of Tours, Vitae Patrum, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/5.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/5.3

II. His diebus Theodericus ingressus Arvernum terminum (An. 525), omnia eXlermiuabat, cuncta devastabat. Cumque in ArLbonensis e vici pratis castra metasset, antedictus senex ad occursum ejus properat, quasi pro populo rogaturus: ingressusque castra maue, rege adhuc in tentoriis dormiente, Sigivaldi papilionem, qui tunc primus cum eo habebatur aggressus est: et dum de hac captivitate conqueritur, Sigivaldus ut, ablutis aqua manibus, merum dignaretur accipere deprecatur, diceM: Magnum mihi hodie gaudium commodumque divina pictas præstat, si infra tentorii mei septa, facta oratione, potum dignaris accipere. Audierat enim famam sanctitatis ejus, idcirco et honorem ei pro Dei reverentia impendebat. Quod ille diversis modis excusans, asserebat boc non posM fieri: Quia, inquit, nee hora debita esset, nec regi dignum præbuisset occursum, et, quod his omMibus potius erat, nec dum adhuc Domino psalmorum decantationem debitam essolvisset. Sed his sepositis vi eum compulit, allatumque vasculum quo potio tenebatur, rogat ut eum Sanctus imposita prius manu sanctificaret. Qui elevata dextera cum signum crucis imposuisset, vasculum scinditur medium, ac vinum quod infra lenebatur, cum immenso serpente terrae diffunditur. Quod cernentes qui aderant, metu exterriti ad pedes beati Vin decidunt, lambunt vestigia, osculantur et plantas::nirantur omnes virtutem senis, mirantur et sc ab iniqui anguis viru divinitus fuisse salvatos. Ad istud miraculum concurrit omnis exercitus, vallat multitudo omnis beatum Virum, cupiens ejus (hubrias manu tangere, etsi osculo honorare DOn potuit: et rex exsilit de stratu suo, accurritque ad beati Confessoris ad ventum, illoque tacente, cunctos quos re. petebat captivos absolvit, et reliquos deinceps ut voluit, sic recepit. Duplex ibi beneficium Domino cooperante largitus, et illos a morte eruit, et hos a jugo captivitatis exemit. Vere, ut ego credo, et iides mea est, quia constat ab hoc periculo salvatos quasi suscitatos a morluis.

---

Gregory of Tours, Vitae Patrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1203/tmp1203/tmp1203.tmp1203.opp-lat1.xml.
