Latin
Chapter 5
Gregory of Tours, Vitae Patrum 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Iii. Nec hoc praeterire volui quod eum diabolus diversis machinis conatus illudere,cum videret se nihil ei posse nocere, visibilibus illum praeliis est aggressus. Nam nocte quadam dum se sopori ded! sset, subito expergefactus vidit cellulam suam quasi incendio concremari; exsurgensque perterritus ostium petiit. Quod cum reserare nequiret, in oratione prosternitur, ac signum salutarc coram se et circum se faciens, protinus phantasia flammarum quae apparuerat evanuit, cognovitque hoc diaboli fuisse rallaciam. Idque statim revelatum est beato Protasio, qui tunc apud Canbidobrense monasterium habebatur reclusus, qui cum summa festinatione monachum ex cellula sua ad fratrem dirigens, hortatus est, dicens: Oportet te, dilectissime frater, insidiis diaboli resistere viriliter, et nihil de illius dolositate pavescere, sed omnia quæ intulerit oratione assidua, ac signo crucis e contra H168 opposito evincere, quia talihus semper tentationibus servos Dei nititur expugnare. Senuit autem Vir beatus, et, impleto boni operis cursu, migravit ad Dominum, cujus nunc tumulus saepius divinis glorificatur virtutibus. Hæc tantum de sancto Viro cognovimus, nun dijudicantes, alios qui majora de eo cognoverunt, si voluerint aliqua in ejus laudem consenbere.